Qui pro nobis crucem baiulavit
Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum. Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha, ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: “Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum”. [...]

