in Catholica

Qui pro nobis crucem baiulavit

Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.
Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha,
ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum.
Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: “Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum”.
Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece.
Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: “Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: “Rex sum Iudaeorum””.
Respondit Pilatus: “Quod scripsi, scripsi!”.
In 19,16-22

Schreibe einen Kommentar

Kommentar